monumenta.ch > Seneca > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Seneca, de Providentia, 6, 1
'Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali deus fieri? 'Ille vero non patitur. Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes inprobas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam; ipsos tuetur ac vindicat: numquid hoc quoque aliquis a deo exigit, ut bonorum virorum etiam sarcinas servet? Remittunt ipsi hanc deo curam: externa contemnunt.